ALEXANDER ab ALEXANDERO

ALEXANDER ab ALEXANDERO
ALEXANDER ab ALEXANDERO
sive Neapolitanus, Iurisconsultus celeberrimus, tam in Patria quam Romae Iura publice cum gloria docuit. Fori tandem pertaesus, residuum vitae in literario otio et studiis humanioribus exegit: reliquit Genialium dierum libros 6. Quos multiplici doctrinâ esse refertos, scriptoremque esse longe meliorem Philelphô, iudicium est Floridi Sabini apologia adversus calumniatores L. L. Recte sane, inquit Voss. de Hist. Lat. c. 8. Sunt enim libri illi, promptuarium antiquitatis, veterisque historiae; etsi nec pauca in eo sint ad verborum proprietatem, aliaque studia pertinentia. Claruit A. C. 1475. Fuisse Ioviani Pontani aequalem, satis liquet ex primis operis verbis. Atque alibi indicat, se in adolescentia Philelphum iam senem audiisse Tusculanas Ciceronis quaestiones enarrantem. Item refert aetate suâ Nicolaum Perottum, et Domitium Calderinum, Martialis, apophoreta, magnâ contentio ne Romae praelegisse iuventuti. Item Georgii Trapezuntii, Theodori Gazae, Hermolai Barbari, Raphaelis Volaterranr, ac Pauli Cortesii ut aequalium meminit. Unum autem hoc merito in hisce praeclaris commentariis improbari solet, quod eorum, unde profecisset, dissimularet auctores. Sed huic vitio medicinam fecit doctissimus Tiraquellus, qui, digitum ad fontes intendens, unde quaecumque hausta essent, indicavit. Vide Hier. Ghilinum Theatro Vir. doct. Quenstedtium Freher um etc. Plures Alexandros, si desideret lector (neque einim omnes numerô comprehendere resert) consulat Vossium, Meursium, ac Ionsium de Script. Hist. Philosoph.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • AQUA Aspersionis seu Benedicta — divinitus instituta, regenerationis nostrae Sacramentum est: de qua Basilius de Spirit. Sanct. c. 27. Consecramus autem aquam Baptismatis. Vide quoque Cyrillum Hierosolym. Catoch. 3. etc. praeter hanc alia est in Communione Romana cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”